Chapter 19 of 28
L. FROM SKIOLD TO OFFA IN SWEYN AAGESON
Beowulf: An Introduction to the Study of the Poem with a Discussion of the Stories of Offa and Finn · R. W. Chambers
L. FROM SKIOLD TO OFFA IN SWEYN AAGESON
In Langebek, _Scriptores_, i, 44-7; Gertz, I, 97.
CAP. I.
De primo Rege Danorum.
Skiold Danis primum didici praefuisse. Et ut eius alludamus uocabulo, idcirco tali functus est nomine, quia uniuersos regni terminos regiae defensionis patrocinio affatim egregie tuebatur. A quo primum, modis Islandensibus, "Skioldunger" sunt reges nuncupati. Qui regni post se reliquit haeredes, Frothi uidelicet et Haldanum. Successu temporum fratribus super regni ambitione inter se decertantibus, Haldan, fratre suo interempto, regni monarchiam obtinuit. Hic filium, scilicet Helghi, regni procreauit haeredem, qui ob eximiam uirtutum strenuitatem, pyraticam semper exercuit. Qui cum uniuersorum circumiacentium regnorum fines maritimos classe pyratica depopulatus, suo subiugasset imperio, "Rex maris" est cognominatus. Huic in regno successit filius Rolf Kraki, patria virtute pollens, occisus in Lethra, quae tunc famosissima Regis extitit curia, nunc autem Roskildensi uicina ciuitati, inter abiectissima ferme uix colitur oppida. Post quem regnauit filius eius Roekil cognomento dictus "Slaghenback." Cui successit in regno haeres, agilitatis strenuitate cognominatus, quem nostro uulgari "Frothi hin Froekni" nominabant. Huius filius et haeres regni extitit Wermundus, qui adeo prudentiae pollebat uirtute, ut inde nomen consequeretur. Unde et "Prudens" dictus est. Hic filium genuit Uffi nomine, qui usque ad tricesimum aetatis suae annum fandi possibilitatem cohibuit, propter enormitatem opprobrii, quod tunc temporis Danis ingruerat, eo quod in {212} ultionem patris duo Dani in Sueciam profecti, patricidam suum una interemerunt. Nam et tunc temporis ignominiosum extitit improperium, si solum duo iugularent; praesertim cum soli strenuitati tunc superstitiosa gentilitas operam satagebat impendere. Praefatus itaque Wermundus usque ad senium regni sui gubernabat imperium; adeo tandem aetate consumptus, ut oculi eius prae senio caligarent. Cuius debilitatis fama cum apud transalpinas[340] partes percrebuisset, elationis turgiditate Teotonica intumuit superbia, utpote suis nunquam contenta terminis. Hinc furoris sui rabiem in Danos exacuit Imperator, se iam Danorum regno conquisito sceptrum nancisci augustius conspicatus. Delegantur itaque spiculatores, qui turgidi principis jussa reportent praefato Danorum regi, scilicet Wermundo, duarum rerum praefigentes electionem, quarum pars tamen neutra extitit eligenda. Aut enim regnum jussit Romano resignare imperio, et tributum soluere, aut athletam inuestigare, qui cum Imperatoris campione monomachiam committere auderet. Quo audito, regis extitit mens consternata; totiusque regni procerum legione corrogata, quid facto opus sit, diligenti inquisitione percontabatur. Perplexam se namque regis autumabat autoritas, utpote cui et ius incumbebat decertandi, et qui regno patrocinari tenebatur. Uultum coecitas obnubilauerat, et regni heres elinguis factus, desidia torpuerat, ita ut in eo, communi assertione, nulla prorsus species salutis existeret. Nam ab infantia praefatus Uffo uentris indulgebat ingluuiei, et Epicuraeorum more, coquinae et cellario alternum officiose impendebat obsequium. Corrogato itaque coetu procerum, totiusque regni placito[341] celebrato, Alamannorum regis ambitionem explicuit, quid in hac optione haud eligenda facturus sit, indagatione cumulata senior sciscitatur. Et dum uniuersorum mens consternaretur angustia, cunctique indulgerent silentio, praefatus Uffo in media concione surrexit. Quem cum cohors uniuersa conspexisset, satis nequibat admirari, ut quid elinguis uelut orationi gestus informaret. Et quia omne rarum dignum nouimus admiratione, omnium in se duxit intuitum. Tandem sic orsus coepit: "Non nos minae moueant lacessentium, cum {213} ea Teotonicae turgiditati innata sit conditio, ut uerborum ampullositate glorientur, minarumque uentositate pusillanimes et imbecilles calleant comminatione consternare. Me etenim unicum et uerum regni natura produxit heredem, cui profecto nouistis incumbere, ut monomachiae me discrimini audacter obiiciam, quatenus uel pro regno solus occumbam, uel pro patria solus uictoriam obtineam. Ut ergo minarum cassetur ampullositas, haec Imperatori referant mandata, ut Imperatoris filius et heres imperii, cum athleta praestantissimo, mihi soli non formidet occurrere." Dixit, et haec verba dictauit voce superba. Qui dum orationem complesset, a collateralibus senior sciscitabatur, cuiusnam haec fuisset oratio? Cum autem a circumstantibus intellexisset, quod filius suus, prius veluti mutus, hunc effudisset sermonem, palpandum eum jussit accersiri. Et cum humeros lacertosque, et clunes, suras atque tibias, caeteraque membra organica crebro palpasset: "Talem," ait, "me memini in flore extitisse iuuentutis." Quid multa? Terminus pugnae constituitur et locus. Talique responso percepto, ad propria legati repedabant.
CAP. II.
De duello Uffonis.
Superest ergo, ut arma nouo militi congrua corrogentur. Allatisque ensibus, quos in regno praestantiores rex poterat inuestigare, Uffo singulos dextra uibrans, in partes confregit minutissimas. "Haeccine arma sunt," inquit, "quibus et uitam et regni tuebor honorem?" Cuius cum pater uiuidam experiretur uirtutem, "Unicum adhuc," ait, "et regni et uitae nostrae superest asylum." Ad tumulum itaque ducatum postulauit, in quo prius mucronem experientissimum occultauerat. Et mox intersigniis per petrarum notas edoctus, gladium jussit effodi praestantissimum. Quem illico dextra corripiens, "Hic est," ait, "fili, quo numerose triumphaui, et qui mihi infallibile semper tutamen extitit." Et haec dicens, eundem filio contradidit. Nec mora; terminus ecce congressioni praefixus arctius {214} instabat. Tandem, confluentibus undique phalangis innumerabilibus, in Egdorae fluminis mediamne[342] locus pugnae constituitur: ut ita pugnatores ab utriusque coetus adminiculo segregati nullius opitulatione fungerentur. Teotonicis ergo ultra fluminis ripam in Holsatia considentibus, Danis uero citra amnem dispositis, rex pontis in medio sedem elegit, quatenus, si unigenitus occumberet, in fluminis se gurgitem praecipitaret, ne pariter nato orbatus et regno cum dolore superstes canos deduceret ad inferos. Deinde emissis utrinque pugilibus, in medio amne conuenerunt. Ast ubi miles noster egregius Uffo, duos sibi conspexit occurrere, tanquam leo pectore robusto infremuit, animoque constanti duobus electis audacter se opponere non detrectauit, illo cinctus mucrone, quem patrem supra meminimus occuluisse, et alterum dextra strictum gestans. Quos cum primum obuios habuisset, sic singillatim utrumque alloquitur, et quod raro legitur accidisse, athleta noster elegantissimus, cuius memoria in aeternum non delebitur, ita aduersarios animabat ad pugnam: "Si te," inquit, "regni nostri stimulat ambitio, ut nostrae opis, potentiaeque, opumque capessere uelis opulentias, comminus te clientem decet praecedere, ut et regni tui terminos amplifices, et militibus tuis conspicientibus, strenuitatis nomen nanciscaris." Campionem uero hunc in modum alloquitur: "Uirtutis tuae experientiam jam locus est propagare, si comminus accesseris, et eam, quam pridem Alamannis gloriam ostendisti, Danis quoque propalare non cuncteris. Nunc ergo famam tuae strenuitatis poteris ampliare, et egregiae munificentiae dono ditari, si et dominum praecedas, et clypeo defensionis eum tuearis. Studeat, quaeso, Teotonicis experta strenuitas variis artis pugillatoriae modis Danos instruere, ut tandem optata potitus uictoria, cum triumphi ualeas exultatione ad propria remeare." Quam quum complesset exhortationem, pugilis cassidem toto percussit conamine, ita ut, quo feriebat, gladius in duo dissiliret. Cuius fragor per uniuersum intonuit exercitum. Unde cohors Teotonicorum exultatione perstrepebat: sed contra Dani desperationis consternati tristitia, gemebundi murmurabant. Rex uero, ut audiuit, quod filii ensis dissiliuisset, in margine se pontis jussit {215} locari. Uerum Uffo, subito exempto, quo cinctus erat, gladio, pugilis illico coxam cruentauit, nec mora, et caput pariter amputauit. Sic ergo ludus fortunae ad instar lunae uarius, nunc his, nunc illis successibus illudebat, et quibus iamiam exultatione fauebat ingenti, eos nouercali mox uultu, toruoque conspexit intuitu. Hoc cognito, senior jam confidentius priori se jussit sede locari. Nec jam anceps diu extitit uictoria. Siquidem Uffo ualide instans, ad ripam amnis pepulit haeredem imperii, ibique eum haud difficulter gladio iugulauit. Sicque duorum solus uictor existens, Danis irrogatam multis retro temporibus infamiam gloriosa uirtute magnifice satis aboleuit. Atque ita Alamannis cum improperii uerecundia, cassatisque minarum ampullositatibus, cum probris ad propria remeantibus, postmodum in pacis tranquillitate praecluis Uffo regni sui regebat imperium.
* * * * *