Chapter 53 of 129

XXXXIIII.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · Gaius Valerius Catullus

XXXXIIII.

O funde noster seu Sabine seu Tiburs, (Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est Cordi Catullum laedere: at quibus cordist, Quovis Sabinum pignore esse contendunt) Sed seu Sabine sive verius Tiburs, 5 Fui libenter in tua suburbana Villa malamque pectore expuli tussim, Non inmerenti quam mihi meus venter, Dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas. Nam, Sestianus dum volo esse conviva, 10 Orationem in Antium petitorem Plenam veneni et pestilentiae legi. Hic me gravido frigida et frequens tussis Quassavit usque dum in tuum sinum fugi Et me recuravi otioque et urtica. 15 Quare refectus maximas tibi grates Ago, meum quod non es ulta peccatum. Nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin gravidinem et tussim Non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, 20 Qui tum vocat me, cum malum librum legi.

Search Linden

Find books, guides and ideas

Search titles, authors, English levels, reading goals, subjects, idea hubs, paths and chapter titles. Results explain why they matched. Press / anywhere.