Chapter 79 of 129

LXV.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · Gaius Valerius Catullus

LXV.

Esti me adsiduo confectum cura dolore Sevocat a doctis, Ortale, virginibus, Nec potisest dulces Musarum expromere fetus Mens animi, (tantis fluctuat ipsa malis: Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris 5 Pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter littore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis. * * * * Adloquar, audiero numquam tua _facta_ loquentem, Numquam ego te, vita frater amabilior, 10 Aspiciam posthac. at certe semper amabo, Semper maesta tua carmina morte canam, Qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Itylei)-- Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto 15 Haec expressa tibi carmina Battiadae, Ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis Effluxisse meo forte putes animo, Vt missum sponsi furtivo munere malum Procurrit casto virginis e gremio, 20 Quod miserae oblitae molli sub veste locatum, Dum adventu matris prosilit, excutitur: Atque illud prono praeceps agitur decursu, Huic manat tristi conscius ore rubor.

Search Linden

Find books, guides and ideas

Search titles, authors, English levels, reading goals, subjects, idea hubs, paths and chapter titles. Results explain why they matched. Press / anywhere.